258. Quod in sphaeram intimiorem sublatus sim, sed cum variatione, quoties orationem Domini nostri precarer
Quoties orationem Domini nostri orarem, mane ei vesperi, toties fere, cum varietate, sublatus sum in sphaeram intimiorem, et quidem ita perceptibiliter cum mutatione, ut nihil perceptibilius, et nunc ultra binos annos; explicationes tunc Orationis cum varietate permulta ejus intimiorum. tunc insinuatae sunt. Sed finita oratione remissus sum in sphaeram ordinariam.