Spiritual Experiences (Odhner) n. 259

Previous Number Next Number See English 

259. Quod perplures in fovea vincti ascendant, et quod sic ultimum tempus adsit De loco inferiorum

Hac nocte in vigilia, etiam ex misericordia Dei Messiae percipere mihi dabatur, quod perplures in fovea vincti, nunc a Deo Messia, sursum assumantur, nempe a fovea, quae est infra Coelum ultimum, alioquin locus inferiorum dicta {1}; ascensus satis diu perdurabat, sic ut inde concludi possit, quod permulti essent, et quod ii qui fideles essent, attollerentur {2}, hoc quoque ostensum erat, per auri spiritus, parvos in imagine; exinde concludi potest, quod nunc ultimum tempus instet, quare vigilent homines. 1747, die 20 Nov. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel; in ms. dictum erronee in dicti emendatum esse videtur $ @2 in ms. attolleret in attollerentur emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church