Spiritual Experiences (Odhner) n. 2588

Previous Number Next Number See English 

2588. Exinde quoque constare potest, quod unaquaevis minima idea in homine, ac in spiritu, dum cogitat, magis cum loquitur, suum statum correspondentem habeat in coelo interiori, et hujus seu horum cogitatio et loquela [suum] in coelo intimiori {1}, et hujus item {2} cogitatio et loquela [suum], in coelo intimo {3}; quare unaquaevis idea est affectio quaedam, seu status communis affectionum, quae {4} in interioribus; aliter nusquam potuisset ulla cogitatio existere, et vivere. 1748, 13 Julius. @1 ms. interiori$ @2 nisi legendum cum J.F.I. Tafel iterum$ @3 ms. intimiori$ @4 ms. qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church