Spiritual Experiences (Odhner) n. 2589

Previous Number Next Number See English 

2589. Quod nulla misericordia, nec innocentia esse possit hominis

Cum homo talis, ut nihil nisi amor sui et mundi, sic ut [in] minimis ejus sicut {1} in maximo sit amor sui et mundi, proinde odium proximi, et Domini, quod necessario sequitur ex amore sui et mundi, nequaquam aliter esse potest, quam ut immisericors sit, et nihil nisi immisericordia, et quod contrarium est innocentiae, quare misericordia et innocentia ab origine sua aliunde venire, et influere debet; et unde {a} alius fons, quam Divinus, seu Dominus {2}, Qui Ipse Misericordia et Innocentia? hoc idea spirituali {3} perspicere melius datum est. 1748, 13 Julius. @1 ms. sit sed cf. indicem ad Dominus$ @2 imperfectum in ms.$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritualia$ @a h.e. ubi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church