2591. Quod Dominus a creatione primi hominis duxerit humanum genus
Inciderat bis terve scrupulus, cum ita sit, quod homini ejusque singulis membris et partibus correspondeant angeli et spiritus in maximo corpore, et quod inde conatus, qui activi sunt ubicunque datur copia, vel cedentia, ut notum potest esse a veritatibus quibusdam philosophiae humanae, si attendantur--quare {1} scrupulus inciderat, quomodo primus homo, et qui primum nati sunt, antequam maximum hoc corpus formatum, potuisset existere; responsum tuli, idea spirituali, quae persuadet, confirmatum, quod homo primus, et primum nati, non ab alio ducti fuerint, quam a Solo Domino, nam Dominus est omne in omnibus, nec aliquis conatus a singulis in coelo et mundo spirituali, nisi a Domino, etiam antequam homo natus sicut postquam homo natus: nam similiter ac homo quoad omnes suos gradus, exstitit ante nativitatem suam, sicut postea, [ita] absque Ipso nihil creari potuit, nec creatum existere; quare etiam Solus sustinet humanum genus, sicut olim, sed nunc mediis angelis et spiritibus, tum quoque immediate, absque angelis et spiritibus, sicut etiam experientia confirmatum est, de qua, ut reor, prius [2020, 2065-66, 2071]. Humanum enim genus Ipsius fuit a principio, quare omnium curam habet. 1748, 13 Julius. @1 ms. attendantur, quare$