2592. Quod Dominus conservet hominem ab omni malo
Tam multiplici experientia hoc mihi constat, ut si experientias in communi solum afferrem, volumen conscriberetur, nam per aliquot nunc annos, fere quotidie, circumfusus fui malis spiritibus, tam circum me, quam {1} proxime ad caput, ad tergum, et non solum omni nisu allaborarunt, [sed etiam] apertis insultibus, magiis, dolis, clandestinis artibus tentarunt, mihi malum inferre, tum quoque diris maledictionibus, de quibus prius [2171], sed omnia et singula frustra, sic ut tandem eorum conatus et apertos insultus, prorsus riderem; ita conservat Dominus humanum genus, quorum singuli curcumfusi sunt malis spiritibus, et cumprimis hodie, cum malum ad tantum gradum crevit, et inde mali spiritus, aucti, imo pessimi exstiterunt: et hoc homo non scire vult, sed putat quod is sit qui semet conservet, cum nihil minus, nam si Dominus remitteret manum, modo, uno momento omnium minimo, periret homo. 1748, 13 Julius. @1 J.F.I. Tafel: "quam pro quad"$