2595. Quae autem in ejus interioribus et intimioribus inscripta sunt, super ea nusquam aliquam reflexionem habere potest {1} homo, sicut nec super id, quomodo acquisita ei sit facultas cogitandi, et analytice concludendi, quae facultas tanta est, ut excedat artificialem indefinities, et homo id ita nescit, quod polleat tali facultate, ut vix sciat quicquam de eo, nisi per reflexionem postea. @1 J.F.I. Tafel potuit$