2596. Talia, tum ea quae per reflexionem istam occultissimam homini insinuantur a Domino, quia non per reflexionem {1} ab eo acceptam, minus usquam ei manifestam, a Domino sunt, non ab alio, proinde est donum Domini, sic ut homo ne hilum se gloriari queat, quod sit homo, et quod ejus sit, posse cogitare, minus quod regeneretur. 1748, 13 Julius. @1 ms. reflextionem ut videtur$