Spiritual Experiences (Odhner) n. 2597

Previous Number Next Number See English 

2597. Quod exterminentur saepe ex coelo

Hoc saepissime et quotidie existit, quod quidam e coelo exterminentur, et reducantur ad spiritus inferiores, quidam eorum mecum loquuti sunt, postquam exterminati, causa est, quod sint in aliqua falsitate, quare dum inter eos, qui in veritate sunt, non possunt aliter ac angi, quia illico veritas aliorum et totius coeli, in communi et singulari, in societate ubi sunt, quasi occurrit, quare nisi secedant--et {1} tunc videntur sibi exterminari et delabi, seu decidere--non {2} possunt, quin crucientur graviter. @1 ms. secedant, et tunc$ @2 ms. decidere, non$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church