2601. Quod nullus adigatur vi seu coacte ad serviendum Domino
Sunt perplura media cogendi homines et spiritus ad agnoscendum colendumque Dominum, nec quicquam facilius; sunt vincula, et vinculorum genera et species, sunt timores, sunt gaudia, sunt honores, sunt omnes cupiditates, quae adigere [possent] hominem et spiritum ad agnoscendum Dominum; quid timores praestent satis constare potest, tum quoque quid honores, et cum in gaudii statum mittuntur, tunc omnes agnoscere volunt Dominum, et Ipsum adorare.