2602. Sed haec non sunt media persuadendi interne, modo media alliciendi; nam illico dum in alium statum veniunt, in quo aliquid oppositi seu contrarii occurrit, illico abeunt, nec agnoscunt, imo odio habent: quare ut agnitio et adoratio insinuetur et quidem interius apud hominee, est voluntarium, tunc fit persuasio interna, quae manet in pluri statu, nam absque persuasione interna, non manet quicquam; sed muratur in qualibet status mutatione. 1748, 14 Julius.