2603. Quod animae in altera vita sint absque vinculis talibus, quibus in vita corporis
Dum in mundo sunt, plura vincula societatis tenent homines, sicut timor legis, timor famae, timor jacturae vitae, timor jacturae lucri, honoris, et similium, ita omnium {1} cupiditatum, quas homo amat; haec vincula in altera vita cessant, quare interioribus suis relicti, alii quasi sunt, infestare solent quemcunque possunt, absque timore, convitiantur, alios verbis lacessunt, et similibus, quamvis in vita corporis, nihil tale ab iis, in publico auditum. 1748, 14 Julius. @1 J.F.I. Tafel omnia$