2607. Quod homines et spiritus non ii sint qui loquuntur, sed putent se esse qui loquuntur, et quod vita omnium sit opinari se vivere, cogitare, loqui et agere
De his cum spiritibus quam saepius in sermone fui, nam hoc percipere non possunt spiritus magis quam homines, et saepius ad experientiam vivam iis ostensum est quod ita sit, imo etiam animadverti aliquoties, quod ducerentur loqui ab aliis, ac interea putarent quod ii essent, sic ut spiritus sicut homo nihil aliud sciat, quam quod non ducatur ab aliis, cum tamen ne minimum quidem cogitare minus loqui possint, nisi sit ab aliis; ab experientia diuturna in me hoc valde est confirmatum {1}; sed cum iis datur reflexio, quod ab aliis ducantur, tunc illico se putant libertate sua privari, et a se non loqui; quomodo se res habeat, alibi videas [842, 1948, 2099-2101, 2464-66]. 1748, 15 Julius. @1 ms. confirmatus$