Spiritual Experiences (Odhner) n. 2606

Previous Number Next Number See English 

2606. Quam deformis et nullius {1} momenti sit philosophia syllogistica inde quoque constare potest, quod per mille syllogismos, a non intelligentibus {2} formatos, ipsa haec veritas quasi destrui posse videatur, quod satis constare potest ex eo, quod unusquisque fere ex mente sua ratiocinante, quae tamen analytica magis est quam artificialis, veritatem illam neget; nam quisnam est, qui non statuit Providentiam universalem Summi creatoris? at quisnam est, qui in singularissimis Ipsam dari, agnoscit? {3}. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. nulli$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. intelligibus$ @3 ms. agnoscit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church