Spiritual Experiences (Odhner) n. 2621

Previous Number Next Number See English 

2621. De Davide; de iis qui [in] {1} delectatione adulterii et crudelitatis sunt

Cum legerem ea quae de adulterio Davidis cum Bethscheba [II Sam. XI], et de crudelitate ejus contra filios Ammonis [XII: 31], sistebatur, satis diu, per dies, quem dicebant Davidem, cum quo loquutus, et putavi, quod potuisset esse inter probos, sed si is est, aut qui apud me, sistit ejus personam, ut solet fieri, tunc est talis dux adulterorum, et crudelium, qui ex adulteriis et ex crudelitate summam capiunt jucunditatem; et praeterea acutus seu perniciosus, quia altius it sua phantasia quam alii; id audivi, quod in vita sua, quae scripsit in almis {a}, quod [iis] se intellexerit {2}, non ita Messiam, Quem quidem novit, sed num Jehovam Deum Israelis crediderit, nondum scio. 1748, 16 Julius. Videas II Sam. XII: 31. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. intellexerit$ @a = Psalmis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church