Spiritual Experiences (Odhner) n. 2622

Previous Number Next Number See English 

2622. In altera vita est locus, ut prius dictum [2613-17], sub pedibus, ubi in maximo corpore esset calcaneum, ibi sunt qui adulteri seu qui delectati sunt adulteriis, tum etiam qui crudelitate; oblectatio eorum talis est, ut meram jucunditatem sentiant, nec quicquam jucundius dari putant. Jucunditas talis seu ex istis hodie tam generalis est, ut quoque (2623.) extendat se ad insontes, qui in vita corporis sui nondum actualitate acquisiverunt jucunditatem ex talibus, sed usque qui haereditario id acceperunt, ita quoque ad eos qui et quae in prima sua juventute, qui et quae dum afficiuntur ab ea jucunditate, putant quoque jucundum, quidam jucundissimum esse, nam jucunditates in altera vita communicantur, sunt quasi exhalationes earum, cum tamen, si humanum genus non ita infectum fuisset, ex haereditate, non modo nullam jucunditatem inde sentirent, sed injucunditatem, et nauseam; ex quibus constare potest, quale hodie est genus humanum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church