2626. De pane fracto
Per visionem mihi offerebatur parva patina panum scissorum in quadratas tessellas {1}, plena, quod opinabar significavisse id, quod panis communiter, nempe coelestia, et gavisus sum, apponebatur ad os, ut ederem, sed ibi tenebatur aliquamdiu, sed non edebatur, cum in opinione ista essem, quod panis iste significaret coelestia; dicebatur mihi, quod fractus panis, non scissus coelestia significet, panis enim sicut frangitur labiis et dente, ita primum manu antequam comeditur, quod quia secundum naturam, ideo significatio coelestium per panem fractum manu, labiis, sic dente, et porro in minutissima musculis, fibris, et minutissimis quasi manibus, labiis, et osculis, vasorum recipientium. @1 ms. tesselas$