2627. Sed panis scissus cultro, est id quod mentitur coeleste, et tamen non est coeleste, sicut omne quod artificialiter fit; quare panis mihi oblatus, quia in tessellas {1} scissus quasi cultris, in cubulos, significabat jucunditates foedas, de quibus prius [2614], quas putant tales, qui in jucunditatibus foedis sunt, quod sint coelestia, cum tamen sunt infernalia. 1748, 16 Julius. @1 ms. tessulas$