2628. Quod merae necessitates sint, per quas homo ducitur
Per multum noctis, tum mane satis diu, per horas, in idea spirituali eram, quomodo homo a Domino ducitur, et percipiebam tunc continua idea spirituali, quae non enuntiabilis est, quod sint merae necessitates, per quas homo a Domino ducitur, nempe quia homo talis est, tam quoad societates quibus se adjungit, et quoad cogitationes, quae conveniunt ei, ideo non sunt nisi merae necessitates, et quidem necessitates, per quas flectitur homo ad optimum, quod ex tali vita, deduci possit; si enim aliter ac sic duceretur, quod foret in perniciem ejus, nam unaquaevis res vitae ejus, tam cogitationis quam actionis, secum fert seriem successivam vitae ejus, unumquodvis enim est sicut semen, ex (2629.) quo nascitur arbor, et inde semina nova, et sic porro, cum itaque unaquaevis ejus idea, et minimum cogitationis, et actionis, talem seriem consequentiarum habet, sicut semen quoddam, estque sicut parens consequentium, et talia unoquovis momento vitae ejus existunt, manifestum inde esse potest, quod sint merae necessitates, per quas ducitur, hoc est, quod optima ejus sint, respective ad statum ejus et conditionem, in {1} quibus homo est. @1 ms. conditionem in$