Spiritual Experiences (Odhner) n. 2659

Previous Number Next Number See English 

2659. De obsessis

Spiritus mali nihil libentius exoptant, quam ut prorsus regant hominem, tam ejus interiora, quam maxime corpus, sic redire sibi videntur in vitam corporis, nam putant prorsus tunc quod redierint; sed quod discrimen est, cum non ita manifeste, sicut apud me, et cum apud alium, qui non talis, nondum scio; interim, cum ita in hominem veniunt, ut prorsus sciant quod ibi sint, et sic regant hominis corpus, et membra, tunc hoc vocatur obsidere hominem, nam nulli spiritui datur copia regere ita corpus sicut apud me, nisi fuisset obsessus, sunt enim qui muneri isti dicati sunt, qui nihil sciunt de eo, quod regant corpus, quia conatus eorum solum ibi in actum venit, sed apud obsessos, non solum conatus, sed etiam actus adest; quare sunt spiritus, qui non dicati sunt muneri isti, qui dum ita corpus obsident, est obsessio, at cum ii qui dicati sunt, non est obsessio: nam sic ordine fiunt omnia, et homo id nescit; [apud eos] qui obsessi, non ordine fit, sed contra ordinem; quare a malis spiritibus; sed mirabile est, quod obsessus fuerim, et tamen nihil usquam mihi nocuit; tam mente rationali frui potui, sicut si non adessent. 1748, 20 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church