Spiritual Experiences (Odhner) n. 2660

Previous Number Next Number See English 

2660. Quid fimus repraesentat in spiritualibus {1}

Fimus sunt spiritualia spurca et foeda; quod ex fimo terra foecundetur, inde repraesentatio, quod qui confitentur spurca peccata, et agnoscunt, quod stercora sint, quod tunc semen in tali terra enascatur: similiter in altera vita, dum jucunditates spurcae, ut adulterii et crudelitatis putrescunt, et fiunt foetida sicut stercora, ut abominari ea incipiant, tunc ii sunt quasi humus, cui inseminari boni facultas potest: hoc idea spirituali vidi, et cum spiritibus loquutus sum; nam scire voluerunt prius quae fimi repraesentatio. 1748, 21 Julius. @1 titulus hic non ut alii sublineatus in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church