Spiritual Experiences (Odhner) n. 2661

Previous Number Next Number See English 

2661. Quod respondendum pro singulis vocibus in altera vita [cf. Matth. XII: 36]

Hic modo, quod quidam spiritus mihi diceret, quod responderem pro singulis vocibus, sed dabatur ei respondere, et simul idea spirituali id percipere, quod pro verbis his cum spiritibus jamdum responderim, nam qui in fide sunt, non ii ex se loquuntur, quia sciunt et persuasi sunt, quod non ex se, quare nec respondere possunt pro vocibus ab iis prolatis, ita se res habet cum iis qui in fide in Dominum sunt. 1748, 21 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church