Spiritual Experiences (Odhner) n. 2662

Previous Number Next Number See English 

2662. De tumultu sub sinistri pedis planta

Aliquoties audivi quandam commotionem sub planta pedis sinistri, usque adeo ut quasi undularet tremule, cum manifesta sensatione, et quia hoc aliquoties perceptum, non volui inquirere quid esset, putans quod esset murmur cujusdam multitudinis; nunc quaesivi quid esset, respondebatur inde, quod essent ii qui e mundo veniunt, et cupiditate pugnandi occidendique homines obsessi fuerunt, ii similiter sibi videntur agere in altera vita, sibique videntur occidere unus {1} alterum, lacerare, amputare manus et brachia, et sic pugnare sicut in vita cupiverint, ibi miserabiliter tractantur, et quidem cum sensu dolorum, usque dum tali cupidine non amplius obsidentur. 1748, 21 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. unum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church