Spiritual Experiences (Odhner) n. 2663

Previous Number Next Number See English 

2663. De Simplicitate

Loquendum mihi sistebatur cum quodam simplici, quem alii spiritus vexabant propter simplicitatem ejus, et per [quem] {1} loquebantur, et quem sistebant ad mihi dicendum, in quo astuties erat; is vero ab iis in aliam societatem abstractus, loquebatur ex simplici corde, quod loqui vellet, non mecum, quia nihil possum, sed cum Domino, simplicitas inerat ejus loquelae et sermoni talis, ut scirem quod is potuisset cum Domino loqui, quia sicut loquuntur, ita sunt; indignati sunt spiritus, qui se putabant potius admitti, quia astuti, scientes, quam talis simplex homo, sicut quoque ajebant, is dein in superiorem sphaeram elevatus, et in elevatione dicebat, quod a spiritibus in via pluribus impediatur; hi itaque sunt simplices corde, et qui prae doctis, et adhuc magis prae iis qui ex se prudentes esse putant, ad Dominum admittuntur, quia credunt quod dicunt, nec in ideis eorum tale dubium et negativum est, quale in ideis eorum qui sibi ex se sapere putant. 1748, 22 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church