Spiritual Experiences (Odhner) n. 2668

Previous Number Next Number See English 

2668. Quomodo etiam per musculos, et inde actiones, etiam repraesentetur amor proximi, et rei communis

In universa natura nihil est, quod non confirmat, quod absque amore, et inde auxilio mutuo plurium, ita absque societate tali, in qua singuli spectant commune, et se nihil, non existere quid possit: quam multi musculi, et milleni si non myriades fibrarum motricium inde virium conspirant ad unam actionem corporis! quaelibet fibra motrix suomet fungitur munere in consortio, et intendit communi, et sic per consociationem cum millenis aliis spectat unum, seu actionem communem, cui intendit, non sibimet, si sibimet, periret commune; praeter alia multa, quae confirmant. 1748, 23 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church