Spiritual Experiences (Odhner) n. 2669

Previous Number Next Number See English 

2669. Si aliqua fibra motrix musculi ex millenis unius actionis posset sentire et cogitare, unaquaevis putaret, quod sola efficeret actionem in communi, sic omnes inter millenas, vel myriades, similiter se habet apud spiritus, tametsi milleni seu myriades concurrunt ad unam ideam, et vocem loquelae, usque tamen quilibet putat, quod is solus sit, qui facit: quod dictum spiritibus, qui non possunt non confirmare, quod ita se res habeat, quamvis unusquisque putet se esse solum, quando id non manifeste iis ostenditur, quod aliquoties factum; hoc est confirmatio spirituum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church