Spiritual Experiences (Odhner) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. Spiritus qui ad hominem mittuntur, putant se hominem esse, ad quem veniunt

Spiritus quidam hodie venerunt ad me ascendendo dicentes quod apud me fuerint a principio, ita quod ii essent, qui a primis loquuti mecum sint, quod cum indignatus, eos increpans, quia non agnoscebam, tandem fassi sunt, quod nunc primum venissent, sed quod induerent quasi omnia hominis, ut putarent se apud eum a principio fuisse; mirabile est, quod spiritus momento induat ea quae hominis sunt ejus scientifica, linguam, et similia, sicut ea possedisset a principio, de quibus etiam cum spiritibus passim loquutus sum. 1747, die 24 Nov. st. v.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church