Spiritual Experiences (Odhner) n. 268
268.
Quod animae hominum transferantur in coeleste gaudium, ad videndum gloriam Dei Messiae
Hodie mihi ostensum est, quod bini, quos in vita cognovi, et cum quibus loquutus, postmodum, cum sermo factus
de gaudio coelesti, et quod delectatio loquendi cum homine post mortem, nihili esset respectu gaudii in coelis, tunc translati sunt in intimius coelum, in aliquam ejus mansionem, et inde mecum
loquuti, quasi tunc ex superiori, cum solum esset ex intimiori, et contestati, quod tale gaudium ineffabile sit, et respectu ejus delectationes terrestres et mundanae, nihili. 1747, die 24 Nov. st. v.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church