2671. Quod omnes praedestinati sint ad vitam
De praedestinatione fuit sermo, quod multi in ea opinione sint, quod praedestinati sint quoque ad infernalia, sed responsum est mihi e coelo, quod nusquam aliquis praedestinatus sit ad infernum, sed quod omnes ab aeterno praedestinati sint ad vitam aeternam. 1748, 23 Julius.
De persuasione veritatum {1}
2671a. Loquutus sum cum spiritibus, qui non audire volebant, sicut quod nihili sint quoad vitam et potentiam, dicebant, quod id sciant, sed non volunt audire; dabatur mihi dicere, quod non satis sit scire, nam hoc quoque apud malos datur. @1 hic articulus potius deletem esse apparet$
De persuasione {1}
2671b. Prius videas, dictum [2474, 2385, 2467, 2602], quod ad veritates requiratur scientia, intellectus, tum persuasio demum persuasio interior, nam scire has datur etiam apud malos, sed eas adversantur. @1 hic articulus potius deletum esse apparet$