Spiritual Experiences (Odhner) n. 2672

Previous Number Next Number See English 

2672. De vita

Cum spiritibus in sermone fui de vita, quia dictum quod nihil vitae ex se habeant {1}, sed modo videantur sibi habere, quodque id satis sit, nam sic tunc putant, spiritus {2} sic cogitantes, quod usque vivant; quare iis dicere dabatur, quod sapientiae insit vita, nam non sapere, non dici potest vitam habere, et quod veritates, et veritates fidei sint, quae constituunt vitam; cum ita est, quod negari non potest, inde cogitari potest, quid vitae inesse possit insaniae, seu contrariis sapientiae, proinde iis quae non veritates fidei sunt {3}, et quia contrarium sequitur quod nulla vita; sed usque cogitabant, [quod] homines sint insani {a}, sicut notum est, et quod usque vivant, imo se vivere prae aliis putant, imo jucunditatem vitae istius multam habent, quam aestimant multo excellentiorem jucunditate vitae in veritatibus fidei; quare datum mihi iis dicere, et per ideam spiritualem iis repraesentare, quod talis vita iis sit, qualis igni obscuro, sicut carbonico, lucenti in obscuro, qui ignis seu inde obscurum (2673.) apparens apparebat idea spirituali triste; talis vita iis inest, et quum adsuescunt tali vitae putant non solum quod nulla alia lux vitae detur quam talis, praeferentes eam ipsi luci, ut et {b} jucunditatem inde, praeferunt felicitati coelesti, quia non aliter percipiunt, quin {4} {c} in tali sunt; sicut etiam tineae in sua caligine putant lucem et jucunditatem summam esse {5}; dabatur quoque repraesentare, qualis futura vita eorum, per abstractionem jucunditatis a tali vita, quod fit spirituali idea, tunc remanet coram iis tale quod tetrum, deformissimum est, secundum qualitatem istius vitae, et tales fiunt in altera vita, dum jucunditas talis vitae iis aufertur, sic mortis effigies sunt, tam deformes, ut deformitas non describi alicui possit. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. habeantur$ @2 ms. putant; spiritus$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @4 J.F.I. Tafel quia$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @a intellexerim quod homines insani dentur$ @b h.e. sed etiam$ @c vide annotationem ad [184a]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church