Spiritual Experiences (Odhner) n. 2683

Previous Number Next Number See English 

2683. De iis, qui plantae pedis regionem constituunt

De iis vide prius [2678-79]; sunt tales, qui probi, qui in vita corporis vixerunt mundo et genio, delectati in iis quae sunt mundi, amantes vivere splendide, sed modo ex cupiditate externa seu corporis, qui delectantur mensa splendida, et similibus, et usque tamen probi sunt, non superbientes animo, se aliis praeferendo, tametsi in dignitate sunt, etiamsi essent reges; nam ex solo corpore agunt, non ex mente interiori, tales non rejiciunt, minus negant doctrinalia fidei in Dominum, sed modo non curant tantum, quia vita mundi eos oblectat, corde suo dicentes, quod ita possit esse, sicut dicunt {a}, imo etiam absque tenebris sibi inductis, possunt humiliter orare et supplicare: in talibus aperta est via ad coelum; verbo intus a Domino inseminatur misericordia, charitas, probitas, pietas, justitia, tametsi alii {1} qui sibi fidunt, et putant se acutissime prudentes esse, aestimant eos ut simplices et nullius pretii quoad interiora. 1748, 25 Julius. @1 ms. aliis$ @a h.e. dicunt [praedicatores]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church