Spiritual Experiences (Odhner) n. 2706

Previous Number Next Number See English 

2706. Porro mihi dictum est, quod tales cupiditates, et exercitia {1} talium cupiditatum sint, quae intelliguntur per peccata contra spiritum sanctum [Matth. XII: 31, Marc. III: 28-29, Luc. XII: 10]; nam sanctitas angelorum fundatur in amore conjugiali, et in innocentia, ut dictum, quae sunt principia omnium amorum spiritualium et coelestium, et affectionum boni, ita societatum in coelis, et cum tales cupiditates sunt contrariae principiis sanctitatis, ideo, sunt talia quae principaliter intellecta sunt per peccata contra spiritum sanctum. @1 ms. excer.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church