2705. De iis tunc loquela fuit cum spiritibus, et informatus sum, quod tales inter alios spiritus non tolerari possint, sed rejiciantur sicut excrementa ab eorum societatibus, quod etiam ex legibus ordinis naturalium, spiritualium, et coelestium confirmatum fluit, de quibus etiam loquuti mecum sunt, nam omnis societas coelestis fundata est in amore conjugiali, a quo omnes amores et affectiones boni derivantur, sic in innocentia; tales principia tam amoris quam innocentiae cupiditatibus suis destruere conantur, nam non solum ii prorsus contra amorem conjugialem sunt, quem odio habent, sed etiam contra innocentiam, quam ita laedunt, ut occidant, praeter quod inducant innocentes, qui amore conjugiali possint imbui, ut in meretricatu postea vivant, sic sunt homicidia interioris naturae; nam satis notum est, quod primus flos amoris sit qui inducit virgines in amorem conjugialem, et connectit animas {1} conjugum; de quibus loquuti mecum sunt spiritus. @1 J.F.I. Tafel animos (sed cf. De Amore Conjugiali 504)$