2704. De iis qui cupiditate virginitatum feruntur
Proxime ante vigiliam, cum adhuc plus somni quam vigiliae esset, mihi visum, quod aliquis legeret epistolam, quam audivi, in qua agebatur de excrementis {1} virginitatum, et cum evigilatus, animus tenebatur in eo, quid hoc esset, excrementa virginitatum, tunc spiritus quidam mecum loquuti sunt, et explicuerunt quid hoc esset, nempe quod in mundo sint, qui cupiditate ista perversa perciti sunt, ut nihil plus cupiant, quam virginitates, et quod virginitatum {2} seu florum virginum furta iis maxima delectamenta sint, absque {3} omni fine quoad onjugium et prolem, et sic cum virginitatem furati sint, et florem primum juventutis abripuerint, eas postea relinquant, nauseent, rejiciant, quidam etiam odio habent, sicut legitur de Amnone {4} filio Davidis [Sam. XIII:15]; sic ii vita sua, quotcunque virginitates furtim auferere {a}, et sic quotcunque deflorare possint, eo magis se jactant; tales cupiditates erant, quae per excrementa virginitatum intellecta sunt. @1 ms. extrementis$ @2 ms. virginatatum$ @3 ms. sint; absque$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. Adoniah$ @a = auferre (forma antiqua)$