2715. Praeterea etiam hoc veritas, quod externa ab internis regantur, et quod aliter regi nequeant, et quidem per successionis ordinem, a prioribus seu interioribus. Cum itaque externa ita perversa et inversa sunt, ut amplius se regi non patiantur, et ea radicata in natura hominis, et sic transplantata in posteritatem, sequitur, quod homo talis, seu natura talis non [se] patiatur, quia non possit, regi per ordinem succedentium, a prioribus vel interioribus ordine, sed quod quasi laxatae sint habenae, et ruant absque duce, et ordine, quare alia vincula sunt, quae vocantur vincula externa, quibus Dominus eos gubernat, ut per timorem jacturae suae vitae, suarum opum, suorum honorum et dignitatum, suae famae, poenarum legis, et similia, quibus tandem homo regitur a Domino; et sic non per vincula interna, quae dicuntur vincula conscientiae, proinde non per fidem, et quae ejus sunt vincula, nempe timor poenae, timor mali, amor veri et boni.