Spiritual Experiences (Odhner) n. 2714

Previous Number Next Number See English 

2714. Sed hoc veritas est, quod Dominus regat universum providentia, infinita, qua cogitari nequit infinitius, et sapientius, et quia hoc veritas, sequitur quod cogitata, quae repugnant, sint falsa, nam unum est verum; tum quod nullum momentum cogitationis et actionis hominis sit quod non secum habeat, et habere soleat, seriem successivam consquentium in aeternum, unumquodvis momentum vitae est principium consequentium vitae, et quasi semen, ex quo uno indefinita in aeternum consequuntur, hoc quoque verum est: cum haec veritates sunt, sequitur, quod ea quae in infima natura apparent repugnantia, sint fallaciae sensus, et phantasiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church