Spiritual Experiences (Odhner) n. 2713

Previous Number Next Number See English 

2713. De regimine universi, quod universum non regatur a Domino, secundum fallacias et phantasias hominum, in quibus indefinita sunt, quae repugnant

In mentibus humanis perversis et inversis, hoc potissimum est, et paene omne, quod concludant a regimine externorum, ita ex fallaciis sensuum, et phantasiis, cumprimis: quare Dominus non custodiat et avertat hominem a malis, imo a crudelitatibus, et similibus quae horrenda sunt et abominanda, cum tamen omnium corda in manu ejus sint? sicut cur non deflexerit Davidem ab ita crudeliter tractandis Ammonitis [II Sam. XII: 31], eum ab adulterio cum Bathscheba [II Sam. XI: 4], Salomonem ab idololatria [I Reg. XI: 4-8], et indefinita talia, quae quovis momento occurrere possunt in cogitationibus hominis? De {1} hac re cum spiritibus heri et hodie in loquela fui, ex quibus, qui perversae et inversae naturae sunt, insistunt pertinaciter, quod vel Dominus non possit, [vel non velit,] {2} praeter alia, quae perplura in mentibus eorum volvuntur. @1 ms. hominis. De$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church