2712. Erant qui loquuti postea, dicentes quod mirentur quod non omnes sint tales, tali oblectamento perciti sunt, ut oblectamentum ex talibus excederet apud eos, omnem aliam oblectationem; ita mundus hodie est corruptus, et tale fit haereditariuu, et sic se diffundit in posteritates per varias vias, annon sic ultima tempora instant? quae {1} prius inaudita, generata sunt, quae perdunt naturam hominis; sicut apud eos qui tandem perierunt diluvio. @1 ms. instant: quae$