Spiritual Experiences (Odhner) n. 2711

Previous Number Next Number See English 

2711. De Culina

Cum in lectum ivi, subito mihi aperiebatur janua ad culinam quandam, et cum aperiretur janua calor culinnrius ad sensum feriebat faciem, et vidi aliquos ibi discurrentes et sedulos in opere, praeter vasa culinaria circum parietes, tum magnum focum, sed haec obscure; inde animadvertere potui quod esset locus culinarius, et vocabantur coqui, qui ibi ssent. Cum inquireretur, quinam in altera vita tales sunt, instructus sum, quod ii sint qui delectati sunt turpissima cupidine, infantes, et puellas parvas stuprandi, (haec non ita licet in publico dicere ne in cogitationem hominis veniant), ostensi {1} quoque sunt aliquoties infantes, qui infantes fuere, aliqui 1/2, 1, 3, 5, 6 annorum, ii in tali culina sunt, et unus alium coquit in aqua calida fervente, et inibi cruciantur dirissime. 1748, 31 Julius. @1 ms. veniant) ostensi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church