Spiritual Experiences (Odhner) n. 2742

Previous Number Next Number See English 

2742. In genere tenendum, quod ii qui ex se omnia posse putant, inter praestigiatores seu praestigiatrices recensentur, talium dantur genera et species, non qui ex simplicitate, et qui dum agunt, intendunt bonum proximo, et societati, sed qui ex astutia, et qui intendunt malum: quare tales ex se omnia et singula posse putant; et quia tales fuerunt in vita corporis, ut nihil prius amaverint, quam excogitare modos, quomodo subjicere potuerint sibi alios, et imperare iis, ex causis ex se et ex mundo perplurimis, ideo {1} in altera vita, dum in alias potentias et in alias artes, et inter tales qui praestigiatores, harioli, etc. vocantur [veniunt] {2}, quia in tali natura sunt, nihil aliud cogitant quam per fas et nefas imperare, et alios sibi subjicere, artibus quas in eo mundo facile discunt et arripiunt. @1 ms. quare$ @2 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church