277. Quod mare tumultuans cum fluctibus magnis, visum
Quando ex misericordia Dei Messiae perducerer per mansiones aliquas interioris coeli, etiam spectare mihi concedebatur non prope, mare quoddam grande, tumultuans cum magnis fluctibus, qui appellebant ad quendam limitem non mihi visum, dicebatur, quod ii tales phantasias habent, qui magni in orbe volunt esse, et omnia permutare in nova, ac inde sibi gloriam comparare, ita est elatio animi apud eos, quae talem phantasiam producit. 1747, die 29 Nov.