278. Ordo mansionum
Cogitare etiam mihi concedebatur de ordine seu situ mansionum interioris coeli, et obveniebat, quod concinnus ordo esset, ita ut formarent formam, qua una spectaret, concluderetque alteram, sed quam intelligere non potui, nam e superiori etiam audiebam loquentes, quos {1} arbitrarer esse inter inferiores, ita ut situs eorum, non sit secundum altitudinem solam, sed etiam secundum orbem {2} quendam non perceptibilem; glandularum cerebri ordo videtur aliqualem lucem in his praebere posse, si ordo earum exploratus foret, nam in homine singulo sunt talia, etiam quoad situs et ordinem, quae correspondent iis in universo. 1747, die 29 Nov. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @2 forte legendum ordiem pro ordinem$