279. Quare sphaera, vortices seu mansiones coelestes correspondeant partibus hominis
Quod partes hominis correspondeant coelis et ejus mansionibus, ac inferiora sub pedibus sentiantur, et quidem ut frigora, secundum experientias prius allatas [271], in causa est, quia Deus Messias, ut Homo, impleat universum, et sic Ipsi correspondeant ea quae in universo, quare Coelum est Ipse {1} Deus Messias, quia omne in omnibus, et sic coelestis sphaera, vortices ac mansiones Ipsi et Ipsius membris correspondent, 1747, die 29 Nov.-alioquin {2} Coelum ac universum subsistere nequit. @1 in ms. Ipsum in Ipse emendatum$ @2 ms. Nov: alioquin$