280. Mansio plurium. ubi civitates aedificare se putant, donantque gratis
Perductus eram mane in unam mansionum interioris coeli, ubi imaginationes cum multiplici varietate regnant, et quidem ad eos, de quibus prius [274], quod elevati in superiorem mansionem erant, in qua nunc [sibi videntur] civitates aedificare, et aliis donare, et quidem in civitates aliquid arcanum recondere, quod a nemine vellent, ut detegeretur, ne violaretur; est species innocentiae apud eos, quare etiam ab infantibus tutantur; cum iis diu mansi, et vitam eorum, dulci somno similem, non potui non amare. 1747, die 30 Nov. Sunt omnes ii infantiles, nec mali quicquam sciunt, in ignorantiae etiam statu sunt.