Spiritual Experiences (Odhner) n. 2772

Previous Number Next Number See English 

2772. De iis qui soli mundo et sibi student

Sunt de quibus prius actum [vide 2565-75], qui nihil aliud cogitant et student ex interiori suo, quam quae sui sunt et mundi, tametsi in externis non ita apparent hominibus. De talium sphaera in altera vita prius videas [2740], quae quam efficaciter agit ad persuadendum, ex eo constitit, cum persuaserint aliis, quod insanus essem [2765]: quod eorum exitum attinet, mihi quoque ostensum est: deferuntur {1} per interiora corporis, quae occupare conantur et cupiunt, nam etiam ingerere se cupiunt in ea quae sunt amoris conjugialis, et eum penes alios destruere, suis artificiis, quare per viam istam demissi sunt per interiora, sed in ventriculum, sentientes quod per viam cordis, sed per ventriculum est sic via descensus, putantes per provinciam lumborum, ubi provinciae amoris conjugialis, sed quia ibi sunt quoque provinciae excrementosae, per eas deferuntur, tandem sub plantam pedis dextri, ubi eorum domicilium. @1 ms. deferunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church