Spiritual Experiences (Odhner) n. 2775

Previous Number Next Number See English 

2775. In altera vita, cum remittuntur in statum similem vitae corporis eorum, confabulantur prorsus similiter, et simili modo, simili animo, aliter loquendo quam cogitando, ii qui confabulantur, tunc prorsus nesciunt, quod in altera vita sint; sicut hodie et prius [2760-61] ab experientia percepi: spiritus interioris sphaerae, observant tunc manifeste, quomodo cogitationes dissident a loquela, et inde concludunt, quisque secundum suam naturam, quales sunt: fatentur nunc, sicut saepissime prius, quod nequaquam sciant aliter tunc, quam quod in vita corporis sint, nesciuntque quod alii observent cogitata eorum, quae manifeste patent, quomodo dissident. 1748, 9 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church