Spiritual Experiences (Odhner) n. 2776

Previous Number Next Number See English 

2776. Quod malum in se habeat poenam, et quidem talionis

Factum multoties est, quod spiritus putaverint, quod cum aliquod mali acciderit iis, quod attribuerint ei a quo malum, non sibi [vide etiam 2438-39]; cui {a} toties dicere datum, quod ii sint causae mali istius, quod non intellexerunt, quia videbant, quod ab alio ut a causa, oriretur {1} et iis accideret: hodie quoque iis demonstratum est, cum aliquis malum actualiter intendit, tunc a me reflexum est simile in eum, quod cum mihi imputaret, similiter dicere dabatur, quod non ego, sed is sibi malum fecerit, tametsi aliter appareat, et tunc per ideam spiritualem, id ei ostendere dabatur, nempe quod malum ejus quod actualiter intendit, per spiritus qui circum sic ab iis qui longius absint {2}, volvat se, et tandem ab iis qui apud me, sicut a me, reflecti videbatur in eum, quare mihi imputabat, quod cum idea spirituali eis ostensum est, dicebant omnes uno ore, quod hoc tam manifestum iis factum, ut prorsus perceperint, quod malum redeat sic in eum, qui actualiter intendit, nam quod me attinet, non potui aliter quam sequi, inde apparuit sicut a me. 1748, 9 Aug. @1 ms. orireretur$ @2 ms. absit$ @a = ad quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church