Spiritual Experiences (Odhner) n. 2777

Previous Number Next Number See English 

2777. De iis qui in externis solis ponunt cultum, et sic secure vivunt

Quidam spiritus, qui inter pessimos fuerunt, quia interior eorum sphaera, seu intentionum aut finium nihil nisi quam pro mundo et pro semet--de {1} quorum sphaera persuasiva prius [2764-65] actum est, quod nempe solum vixerint sibi et indulserint genio, omnes alios prae se contemnentes, et quicquid boni apud alios fuit, vel non capientes, vel contemnentes pro vili--cum {2} eorum vita examinata est, compertum est, quod ii in vita corporis sui vixerint in externis, quoad cultum, ut nihil culpari potuerit, nempe quod frequentaverint templum, quod ad sacram coenam stato tempore iverint, vespera praecedente et die quo (2778.) iverint ad sacram coenam abstinuerint in externis, a mundanis, et sic postea similes fuerint, ac prius, ita contenti, quod hoc fecerint, nec quicquam ulterius cogitaverint, quid discerent in templo, quid secum haberet sancta coena, et sic porro in ritibus externis: tales usque in altera vita, fuerunt inter pessimos, nam intentionum et finium eorum sphaera fuit talis, sicut dictum: inde quid faciat frequentatio praedicationum, et sacrae coenae, solum ex ritu, ut appareant, concludi potest, nempe quod [haec] tales faciant securos, ut sic securius vivere possint, et confirmari in pessima illa vita. @1 ms. semet, de$ @2 ms. vili; cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church