Spiritual Experiences (Odhner) n. 2784

Previous Number Next Number See English 

2784. Quod omnia objecta oculi, si millia sint, et diversissima, usque a Domino, in seriem reducuntur, et in quandam rem continuam

Hodie mihi ostensum, ut semel prius [329], quod objecta oculi, in plateis, reducta sint in seriem continuam rerum a Domino, coram spiritibus bonis et angelis; diversissima erant objecta, et permulta, et dicebatur mihi, quod nihil eorum viderint, sed usque quod sensus quidam continuus inde ad eos subibat, et quidem per viam, quam habent repraesentativa mundi, ad res spirituales; quod cum miratus sum, mihi dictum, quod nullum objectum dari queat, quod non [tale,] ut aliquid habeat, quod ad rem in praesenti ita a Domino applicari possit, et quidem per remotionem eorum, in objecto, vel in pluribus objectis, quae aliud repraesentant, ita per viam proximiorem et remotiorem, quod Solius Domini est ita applicare res, sicut pro exemplo bonum repraesentari potest, per omne quod pingue, quod dulce, quod jucundum, quae circa objecta, in parte, specie, et communi, imo quoque ex iis quae tristia sunt, et mala, educi possunt jucunda et bona.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church