2785. Quidam spiritus inde putabant, quod Verbum Domini ita non sit aliter quam aliud scriptum, et quod sic ex omnibus scriptis similiter possint series rerum ex beneplacito educi, quod est verum, sed Verbum Domini est tale ut proxime contineat ea, quibus sensus inest, ut vasis proximis, quod quoque nosse datum est ex eo, quod illico appareat iis, qui illuminantur a Domino, num Divina sint, et contineant sic spiritualia et haec coelestia, ut vasa, quod nusquam est in aliis scriptis. 1748, 10 Aug.